PRAEPETES

PRAEPETES
PRAEPETES
dicebantur ex Augurum disciplina, aves, quae secundô volatu ante eum, qui auspicabatur, volabant auspicimque faciebant: Et hae vel superiora petebant, et praepetes vocabantur, vel inferiora et dicebantur Inferae. Servius ad Aen. l. 3. Unde Nigidius Figulus, apud A. Gellium, l. 6. c. 6. Discrepat, inquit, dextra sinistrae, praepes inferae, ex quo est coniectura, addit Gellius, Fraepetes appellatas, quae altius sublimiusque volitent. In quae verba Thysius: Aves itaque quae felix prae se augurium ante volando ferebant, praepetesdictae. Pergit tamen Gellius, refertque se audivisse ex Apollinari Sulpicio, Praepetes videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρνγας appellaverit: quoniam istas potissimum Augures spectarent, quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Ita autem Homerus, ll. μ. v. 257.
Τύτη δ᾿ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεςςι κελεύεις
Πείθεςθαι, τȏυ οὔτι μεταπρέπομ᾿ οὐδ᾿ ἀλεγίζω.
Tu vero avibus alas expandentibus iubes
Obedire ego vero minime illas moror vel curo.
Sed, nec Aves solum, verum etiam loci, quos capiunt, qui idonei felicesque sunt appellantur Praepetes; idcirco Daedali opennas praepetes dixit (Virg. Aen. l. 6. v. 15.) Quoniam exlocis in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenerat. Locos vero praepetes et Augures appellant, et Ennius dixit etc. Idem Gellius, loc. cit. Versus Virgilii, ad quos alludit, sic habent:
Daedalus, ut Fama est, fugiens Minoia regna,
Praepetibus pennis ausus se credere caelo.
In quos ita Servius: Praepetibus pennis, inquit, velocibus vol felicibus. Praepetes autem dictae, quod priora petant, vel summi volatus (forte ad τὸ πέτεςθαι Graecorum respicit) vel quae praepetit volatum, Vel quae secundum auspicium facit. Et quidam Praepetes tradunt non tantum aves dici, sed etiam locos quos capiunt etc. Imo et Portum praepetem vocavit Ennius, ad quem facilis et fausta esset navigatio, apud eundem Gell. loc. cit. Quae vero cantu felix auspicium faciebant, Oscines vocabantur, Contrariae Praepetibus erant Inferae, ut dictum: quae et Inebrae appellatae, ut iterum Servius testatur ad Aen. l. 3. Vide quoque Festum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Praepĕtes — (P. aves, röm. Ant.), bei den Augurien (s.d.) die durch ihren Flug Anzeigen gebenden Vögel; flogen sie sehr hoch, so hießen sie P. superiores (bes. Adler, Habicht, Geier, Krähe, Rabe, Eule, Schwalbe), flogen sie sehr niedrig: P. inferiores …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ДИВИНАЦИЯ —    • Divinatio,        1. искусство и дар гадания, μαντική, т. е. τέχνη. Вера в способность людей предсказывать будущее посредством возбужденной божественной силы и узнавать волю богов, не пользуясь обыкновенными средствами ума, встречается во… …   Реальный словарь классических древностей

  • Augurium — (röm. Ant.), Art der Weissagung u. Verkündigung des Willens der Götter aus Zeichen (Signa, Ostenta, Portenta), u. zwar a) (A. im engern Sinne, auch A. coeleste), aus Zeichen am Himmel, bes. aus Donner u. Blitz, auch aus dem Winde; b) (Auspicium) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • moëttes — Les Moëttes, Indicia praecurrentia, Praenuntij rumores, Praecursores, Prodromi, Aues praepetes, B. Moëtte, ou Mouëtte, espece d oiseau, Larus, Gauia …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”